Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [O quam pulchra est casta generatio, cum claritate !/ immortalis est enim memoria illius,/ quoniam et apud Deum nota est, et apud homines./2 Cum præsens est, imitantur illam,/ et desiderant eam cum se eduxerit ;/ et in perpetuum coronata triumphat,/ incoinquinatorum certaminum præmium vincens./3 Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis,/ et spuria vitulamina non dabunt radices altas,/ nec stabile firmamentum collocabunt./4 Etsi in ramis in tempore germinaverint,/ infirmiter posita, a vento commovebuntur,/ et a nimietate ventorum eradicabuntur./5 Confringentur enim rami inconsummati ;/ et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum,/ et ad nihilum apti./6 Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur,/ testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua./7 Justus autem si morte præoccupatus fuerit,/ in refrigerio erit ;/8 senectus enim venerabilis est non diuturna,/ neque annorum numero computata :/ cani autem sunt sensus hominis,/9 et ætas senectutis vita immaculata./10 Placens Deo factus est dilectus,/ et vivens inter peccatores translatus est./11 Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus,/ aut ne fictio deciperet animam illius./12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona,/ et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia./13 Consummatus in brevi,/ explevit tempora multa ;/14 placita enim erat Deo anima illius :/ propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum./ Populi autem videntes, et non intelligentes,/ nec ponentes in præcordiis talia,/15 quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus,/ et respectus in electos illius./16 Condemnat autem justus mortuus vivos impios,/ et juventus celerius consummata longam vitam injusti./17 Videbunt enim finem sapientis,/ et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus,/ et quare munierit illum Dominus./18 Videbunt, et contemnent eum ;/ illos autem Dominus irridebit./19 Et erunt post hæc decidentes sine honore,/ et in contumelia inter mortuos in perpetuum :/ quoniam disrumpet illos inflatos sine voce,/ et commovebit illos a fundamentis,/ et usque ad supremum desolabuntur,/ et erunt gementes, et memoria illorum peribit./20 Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi,/ et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.]