Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Tunc stabunt justi in magna constantia/ adversus eos qui se angustiaverunt,/ et qui abstulerunt labores eorum./2 Videntes turbabuntur timore horribili,/ et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ;/3 dicentes intra se, pnitentiam agentes,/ et præ angustia spiritus gementes :/ Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum,/ et in similitudinem improperii./4 Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam,/ et finem illorum sine honore ;/5 ecce quomodo computati sunt inter filios Dei,/ et inter sanctos sors illorum est./6 Ergo erravimus a via veritatis,/ et justitiæ lumen non luxit nobis,/ et sol intelligentiæ non est ortus nobis./7 Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis,/ et ambulavimus vias difficiles :/ viam autem Domini ignoravimus./8 Quid nobis profuit superbia ?/ aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ?/9 Transierunt omnia illa tamquam umbra,/ et tamquam nuntius percurrens,/10 et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam,/ cujus cum præterierit non est vestigium invenire,/ neque semitam carinæ illius in fluctibus ;/11 aut tamquam avis quæ transvolat in aëre,/ cujus nullum invenitur argumentum itineris,/ sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum,/ et scindens per vim itineris aërem :/ commotis alis transvolavit,/ et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ;/12 aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum,/ divisus aër continuo in se reclusus est,/ ut ignoretur transitus illius :/13 sic et nos nati continuo desivimus esse ;/ et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere,/ in malignitate autem nostra consumpti sumus./14 Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt :/15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur,/ et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur,/ et tamquam fumus qui a vento diffusus est,/ et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis./16 Justi autem in perpetuum vivent,/ et apud Dominum est merces eorum,/ et cogitatio illorum apud Altissimum./17 Ideo accipient regnum decoris,/ et diadema speciei de manu Domini :/ quoniam dextera sua teget eos,/ et brachio sancto suo defendet illos./18 Accipiet armaturam zelus illius,/ et armabit creaturam ad ultionem inimicorum./19 Induet pro thorace justitiam,/ et accipiet pro galea judicium certum ;/20 sumet scutum inexpugnabile æquitatem./21 Acuet autem duram iram in lanceam,/ et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos./22 Ibunt directe emissiones fulgurum,/ et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur,/ et ad certum locum insilient./23 Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ;/ excandescet in illos aqua maris,/ et flumina concurrent duriter./24 Contra illos stabit spiritus virtutis,/ et tamquam turbo venti dividet illos ;/ et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum,/ et malignitas evertet sedes potentium.]