Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Melior est sapientia quam vires,/ et vir prudens quam fortis./2 Audite ergo, reges, et intelligite ;/ discite, judices finium terræ./3 Præbete aures, vos qui continetis multitudines,/ et placetis vobis in turbis nationum./4 Quoniam data est a Domino potestas vobis,/ et virtus ab Altissimo :/ qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur./5 Quoniam cum essetis ministri regni illius,/ non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ,/ neque secundum voluntatem Dei ambulastis./6 Horrende et cito apparebit vobis,/ quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet./7 Exiguo enim conceditur misericordia ;/ potentes autem potenter tormenta patientur./8 Non enim subtrahet personam cujusquam Deus,/ nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam,/ quoniam pusillum et magnum ipse fecit,/ et æqualiter cura est illi de omnibus./9 Fortioribus autem fortior instat cruciatio./10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei :/ ut discatis sapientiam, et non excidatis./11 Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ;/ et qui didicerint ista, invenient quid respondeant./12 Concupiscite ergo sermones meos ;/ diligite illos, et habebitis disciplinam./13 Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia :/ et facile videtur ab his qui diligunt eam,/ et invenitur ab his qui quærunt illam./14 Præoccupat qui se concupiscunt,/ ut illis se prior ostendat./15 Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ;/ assidentem enim illam foribus suis inveniet./16 Cogitare ergo de illa sensus est consummatus,/ et qui vigilaverit propter illam cito securus erit./17 Quoniam dignos se ipsa circuit quærens,/ et in viis ostendit se hilariter,/ et in omni providentia occurrit illis./18 Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia./19 Cura ergo disciplinæ dilectio est,/ et dilectio custodia legum illius est ;/ custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ;/20 incorruptio autem facit esse proximum Deo./21 Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum./22 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi,/ diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis :/23 diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.]24 [Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam,/ et non abscondam a vobis sacramenta Dei :/ sed ab initio nativitatis investigabo,/ et ponam in lucem scientiam illius,/ et non præteribo veritatem./25 Neque cum invidia tabescente iter habebo,/ quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ./26 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum,/ et rex sapiens stabilimentum populi est./27 Ergo accipite disciplinam per sermones meos,/ et proderit vobis.]